monumenta.ch > Cassiodorus > 39 > csg75.154 > sectio > sectio 18 > bnf9389.248 > sectio > csg75.10 > Regum II, 18 > XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > 36 > bnf10439.191 r > bmv294.19 > 28 > sectio 21 > csg75.256 > Regum II, 16 > sectio 7 > tblHarleyMS1775.16v > 9 > sectio 5 > sectio 15 > sectio 1 > 12 > sectio 13 > bnfGrec107.157 > 22 > uwbM.p.th.f.69.24 > bnf10439.190 v > sectio 36 > sectio 27 > 47 > csg42.117 > sectio > sectio 17 > Deuteronomium, 23 > csg48.373 > sectio 10 > 37 > XXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) > 29 > 2 > sectio > sectio 6 > 21 > 24 > bnf10439.194 r > sectio 14 > 12 > XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. a. 508 (post Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEUDERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. a. 508 (post Sept. 1)

1 Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus.2 regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit, et adquirit nobiles thesauros famae neglecta vilitate pecuniae.3 hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti opem fessis, manum porrigimus oneratis, ut pietatis nostrae remedio surgant qui fortunae suae acerbitate corruerant.4 Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata, postulantes, ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda deminuta.5 quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse iudicamus, ut, quorum non possumus accusare desidiam, relevandam aestimemus esse fortunam.6 inde enim constitutas pensiones inferri volumus, unde constat subiectos commoda consecutos.7 Et ideo hanc causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut, quantum cos minus vendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inseratur, ne aliqua neglegentia reddaris obnoxius, qui semper nobis provida intentione placuisti, quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia.
Cassiodorus HOME

bnf2923.130

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik